Latin
1541.5 to 1541.8
Ficino, Opera omnia 1541.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamuis is tot pupullis necessa ria uirae summa cum diligentia procuraret, nunquam tamen dum uigilarent, intentionem animi in mentem conuersi, uel pabulum remittebat Erat &mansuetus admodum, &omnibus pro arbitrio, qui ei quoquomodo adhaererent expositus. Quamobrem quum Romae annos sex &uiginti integros habitasset, plurimorumque arbiter mutuas controuersias diremisset, nullum tamen ciuium uni quam habuit inimicum. Plotinus magorum maleficia superauit: Daemonem saum diuinum uidit: paucis indicijs mirabiliter diuinabat. Xeorum uerò numero, qui sibi philosophię studium uendicabant. Alexandrinus Olympius Ammonij ad breue discipulus, utporè qui principatum in philosophia sibi cuperet arrogare, &ipse despiciebat Plotinum, &despectum reddere apud omnes moliebatur: animoque tam infenso in aleficijs Plotinum inuasit, ut magicis quibusdam machihamentis siderare illum contenderet. At postquam suos in seipsum conatus reflecti persensit, contubernalibus inquit. Plotini animam tam ingentem habere potentiam, ut ictus directos in eum statim in maleficos retorqueret Iam uerd Plotinus cum primum maleficia, Olympius ille machinaretur, animaduertit: aitque suis: Nunc Olympio corpus marsupiorum more contrahitur, membraque inter se corporis omnia conteruntur. Quamob rem postquam Olympius saepe suo discrimine esset expertus, se ictus suos, Plotino in eum repellente, recipere: tandem maleficio destitit. Et Profecto, Plotinus ipsa quoque natura ab initio majus aliquid praeter caeteros possidebat. Aegyptius enim quidam sacerdos Romam profectus, perque amicum quendam Plotino subito notus, quùm exoptaret suam Romae sapientiam ostentare, suasit Plotino ut secum accederet familiarem sibi Daemonem, eo aduocante protinus inspecturus, cui facilè Plotinus est obsequutus. Acta uerò est in aede Isidis Daemonis inuocatio: solum nanque hunc locum Romae purum ait, Aegyptium inuenisse, sed quum in aspenctum proprium, ipse Dęmon accerseretur, pro Daemone Deus accessit, qui sanè non esset in genere Daemonum: sic ergo repentè Aegyptius exclamauit: Beatus es ò Plotine: qui habeas pro daemone Deum: neque ex inferiori genere sis ducem sortitus familiarem.