Latin
1550.6 to 1550.7
Ficino, Opera omnia 1550.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Post haec inuestigat, nunquid dum corpore utitur ut instrumento, idem sensus passionesque suscipiat, paulatimque eò declinat, ut non suscipiat: quia uidelicet utatur corpore, non tanquam innitens corpori, sed tanquam regens: Tum uero significat animam &naturam esse à corpore separabilem, &per philosophiam id re ipsa potissimum comprobaridemum quaerit, si quo modo coniuncta sit corpori, quomodo coniungatur. Nunquid tanquam quaedam corporis temperatio: an quia ipsamet per corpus totum sese propaget: aut quia sit forma in corpore iacens: aut species illi praesidens: aut partim quidem separata, quatenus uentus uicem gerit, ut rationalis anima: partim coniuncta, quatenus est instrumentum uiuum utenti subiectum, id est, uita ratione carens, animalque ex ipsa simul, &corpore constitutum. Debet uerò philosophus &instrumentum hoc ad utentem conuertere rationem, ut ei libentissimè pareat &rationem ipsam ab hoc usu reuocare, quoad fieri potest, ad contemplandum.