Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1550
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. Animam non commisceri cropori, ratio duplex ostendit. ¶N quarto libri capite hos modos exequitur, dicens: Si anima sis mixtura quaedam, uel forma in corpore iacens, sicut non ipsa erit propriè, sed compositum ipsum erit: ita neque sentiet, uel aget, uel patietur, sed compositum: ipsa uerò, ut ita loquar compatietur. Sin autem sit essentia suum in se esse possidens, non mixta, non iacens, sed &sua tantùm largitate explicans se per corpus, &prę sentia sola uiuificans nullas unquam corporis passiones admittet: fermè, sicut neque lumen aeris passiones. Iam uerò non esse commixtam corpori, &ideo neque iacentem. duplici ratione demonstrat. Prima: Si anima. quae est ipsum corporis uiuificandi principium, corpori misceretur, prorsus inficeretur tanquam dereriori permixta, caderetque à uita eo ipso tempore, quo uiuificatura foret quamobrem non perfectè uiuificaret atque formaret. Vita sanè corpori iam uiuenti, permixta, non tàm uita, quàm uiuificatio quędam est in eo per modum passionis accepta, per modum uerò actionis ad uitam ipsam pertinet separabilem: Sicut forma quaelibet in materia formatio quaedam est, passioque materiae ex efficaci quadam formae saeparatae actione dependens: &lumen in aere potius il luminatio quaedam est, quàm lumen: igitur perfectè uiuificare, formareque corpus, neque est officium imperfectae huius uitae iacentis in corpore: neque puri insuper intellectus. Est igitur animae intelle ctu alis, rationalisque offcium. Secunda ratio, non commiscentur in unum, nisi quae &in communi materia inter se conueniunt, &genere congruunt: Anima uerò praesertim intellectualis, magis à cor pore distat, quàm albedine linea, at haec duo minimè commiscentur: Ergo neque anima corpori permiscetur. Nisi cognoscatur, quomodo anima coniungitur corpori, non cognoscetur quae actiones, uel passiones sint animae propriae, &quae comCaput positae. Voniam opinionem Aristotelicam terigit dicentem, passiones &affectus non tàm esse animae quam animalis, cursim ostendit esse difficile dictu, quomodo haec coniuncti, uel communis id est totius est totius sint animalis. Siue enim dixeris per sensum haec à corpore in animam, atque in totum progredi, non dum patuit quid cuiusue sit sensus: siue ab anima per opinionem, uel iudicium quoddam in corpus totumque descendere nondum constitit, quidnam cuiusue opinio sit. Item appetitus boni communis, scientiaeque, &gloriae sempiternae animae solius esse potest. Rursus opinio mali non necessariò dolorem agit, scilicet in corpore rali atque uiuente.