Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1551
Unproofread scanNot analysed yet
Sic neque opinio, uel contemptus, iram uel alicuius boni concupiscentiam in tali corpore necessariò prouocat. Proinde si dicantur perturbatio. nes esse ipsius concupiscendi, &irascendi potentiae, hanc uerò uim in composito esse fundatam, atque ita perturbationes esse compositi: hoc insuper Plotinus similiter agitat. Denique si afferant Peripatetici affectus eiusmodi. tum ad uim concupiscendi &irascendi, tum ad coniunctum, sed aliter atque aliter pertinere: hoc similiter adducit in dubium, significans ambiguitaetm eiusmodi ex eo potissimum nobis accidere, quia nondum quomodo anima corpori coniungatur, &quomodo animal compositum fiat, compertum satis habemus. Si dicatur animam rationalem esse compositi animalis partem, dubia non soluetur. Cap. VI. N sexto capitulo solutionem ad praecedentia dubia peripareticam adducit in medium. Aiunt enim, Cum in animali ipsum esse sit non partis, sed totius, meritò ad totum actiones passionesque propriè