Latin
Cap. VIII
Ficino, Opera omnia 1551-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VIII. Crauum uerò caput inquirit, quomodo anima ad omnia tum superiora, tum inferiora se habeat Osed primò quo pacto ad intellectum diuinum animarum rationalium patrem, qui sic fermè prę sidet animae, sicut haec animali. Sciro autem ipsum unum, siue ipsum bonum, quod &summus est Deus, nullum habere respectum: intellectum uerò boni filium apud Plotinum duos saltem respectus habere: primum prout est ab uno, atque &ipsum esse unum: secundum prout existit in se: itaque in multitudinem idearum deriuatur: quas tamen omnes actu unico simul habet &conspicit. Animam deinde tres iam habere respectus. Ab intellectu enim cognoscendi uim habet, sed ipsa uis ut proximè ex intelllectu pendet, ipsa quoque est intellectus, semperque parri continua, sub illius forma actuque semper cuncta simul intelligit: ut autem pro natura animae capitur, iam tempore quodam, &à potentia in actum successione discurritiratioque &cogitatio nuncupatur, sicque rerum species uidetur inter se disiunctas habere: denique ut uergit ad animal, ex uniuersalium ratione ad particulariumi maginationem iam descendit. Sed haec animalis uita quatuor respectus subire uidetur.