Latin
1551.5 to 1551.6
Ficino, Opera omnia 1551.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
esque contiguam permanere: ac uelut solis radium inde quidem suo soli continuari, hinc uerò contingere subiectum atque formare Quamobrem uita prima quaedam est animalis secunda uerò, forma corporis naturalis instrumentis praediti ad animalis iusum accommodatis: quod &Aristoteles ait: &postquam animam appellauit formam siue actum. subiunxit, aliter esse actum intellectualem animam, aliter uerò aliam. Sed redeamus ad nostra; hac Plotinus disiunctiqne proponsita, sensum quidem cum passione tribuit animali: sensum uerò animae accommodat passionis expertem, rursus eidem animae rationis discursiones assignat, siue declinent ad sensum, siue surgant ad intellectum: reliqua uerò huius capituli per se diligenter consideranti patebunt. Anima rationalis copulatur per intellectum suum menti diuinae, per illam Deo: sic &irrationalis uita animae rationali subnectitur. Intellectus autem &proprius est, &communis.