Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 1553
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. Ostquam in superioribus disseruit, quomodo nos ad animal, quod infra nos est habeamus: Vnunc in undecimo capite, quomodo ad intellectum nobis, id est, ratione superiorem. Ait ergo. intellectum quidem nostrum agere semper in se circa diuinum, &intellectione perpentua intelligibilia semper omnia contueri: quod quidem Aegyptiorum inuentum fuisse lamblichus asserit. Quamobrem in pueris etiam idem agere. Arbitror uerò Plotinum illud sic accepisse: paruulorum angeli semper uident coelestris patris faciem. Nam &Ammonius arque Origenes more Plotino sacras literas interpretari solebant. Inquit autem: in pueris animalis uires ob necessariam corporis augendi fabricam intentissimè operari: atque circa easdem uires, idemque ministerium superioris etiam animae imaginationem plurimum occupari: minimas autem rationis scintillas in haec emicare utpore quae ad opposita conuertantur. Subdit, rationis actum ab his uacantem circa intellectum interim operari: quippe cum uis adeò efficax omnino uacare non possit. Verum tamen neque actum intellectus circa intelligibilia, neque rationis actum circa intellectum tunc à nobis agnosci: quoniamimaginatio superioris animae propria, cuius ministerio fit in nobis animaduersio, cum sit controuersia penitus ad oppositum non suscipit intelligentiarum ullas imagines, quas ad rationis ocu los speculi more reflectat, quibus ita reflexis ratio solet, ideoque &nos solemus actiones intelligentię, atque rationis animaduertere Appellant autem imagitionem hanc in nobis medium. Est enim inter rationalia nostra. &irrationalia medium. &quasi medium utrinque imagines accipit. Quandoquue etiam rationem nuncupat medium: est enim animae medium. Imaginatio uerò est medium aggregati, quando scilicet, aliquid ex homine, animalique fingimus congregatum. Per haec autem duo media fieri animaduersio solet. Imaginatio enim, quasi reflectit imagines: ratio uerò reflexionem sagaciter apprehendit. Proinde post quaestionem de pueris meritò de brutis inquirit: quasi de rebus quantum apparet propè similibus. Vult sanè ubicunque est uita sic unita corpori, ut ex ea &corpore unum commune animalis esse resultet: adesse insuper oportere uitam in se ipsa manentem, cuius uirtute altera uita, quasi uiuificatio quaedam suppeditetur, continueque seruetur: sicut motio à motore, lumenque semper à luce subgeritur, quanum in uno quoque genere imperfectum continue à perfecto dependet. In brutis igitur minus sagacibus uitam ab ipsa sphęrę anima, sicut &plantis opinatur infun di: bestijs uero perfectioribus &nonnihil praeferentib. rationis, non ab anima tantum sphaerae quamuis rationali, sed &ab alia quadam etiam rationali, magisque propinqua uitam suppeditari. Quę quidem anima cum ab intelligibili mundo longius iam cogitatione affectuque quasi discesserit, atque ita deliquarit, multumque rationis amiserit, accommodata iam dicitur ad uitam animali, minus rationali subministrandam, sed ipsa inte rim dicitur esse pręsens, neque tamen adesse praesens quidem quantum pręstat uitam: adesse uerò nequaquam: quia quisa non exequitur ibi consuerum rationis officium, quamuis in supernis intelligentiam exequatur: atque ipsa animae rationalis substantia in se consistit, neque fit pars compositi.