Latin
1553.14 to 1553.15
Ficino, Opera omnia 1553.14-15
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim tunc animal ex se propagat, quando ex pristina penes Deum uigilia ad naturalia labens, diuinorumque oblita iam dormit &somniat. Itaque tunc etiam corpoream generat, quasi Euam. Considera &hanc primo peccantem illum deinde consentientem: sed intellectum illi, quasi angelum praesidentem &mox increpantem, angelo Deum. Ac denique duo in carne considera, id est, duas quasi in eodem corpore animas. Sed ita Moysen Plotinus Origenesque &Ammonius intellexerint, pergamus ad reliqua. Quomodo animal in nobis ad animam se habeat &utrum uita ulla pereat. Cap. Aput libri decimum docet, quae animalis nostri propria sunt. ad nos quodammodo etiam pertinere. Item in anima rationali esse uirtures ratione quaesitas: in animali uirtures consuetudiCne comparatas, rursus uitam ab anima rationali tributam corpori, dissoluto corpore non extingui sed animam suam ferme ita sequi, sicut lumen suam uidetur sequi calendam. Idem senserat &Numenius. UiU vί Quomodo anima se ad intellectum habeat per quem, scilicet semper intelligit, quamuis ratio id non lumatias semper animaduertat. Item de puerit atque brutis