Latin
Cap. VII
Ficino, Opera omnia 1559
Unproofread scanNot analysed yet
Principia inquam duo scilicet &finem uirtutis cuiusque proprium, ®ulas suas atque leges, ad quas formatur: praeser tim ubi mutantur principia prudentiae, quae aliarum uirtutum regula iudicatur. Ex quo fit, ut in alia specie sit ciuilis temperantia, in alia purgatoria, in alia quoque purgata, in alia exemplaris, caete raeque similiter. Concludit denique finem uirtutum omnium communem atque pręcipuum non esse in rebus externis, non in uirtute, non in animo, sed in Deo. Qua quidem conclusione nihil sanctius di ci potest. Quae &diuinam nobis testatur Plotini nostri uirtutem.