Latin
1559.1 to 1559.5
Ficino, Opera omnia 1559.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
IN LIBRVM DE TRIPLICI REDITV ANIMAE AD DIuinum praeludium: in quo de Trinitate producente, conuertente, perficiente, &de nouenario in diuinis numero agitur. VI hunc librum de Dialectica inscripsere, à praestantiore eius parte nuncupandum iudicauerunt. Quanquam tut arbitror) rectius admodum inscripsissent, si de animorum reditu ad diuinum appellauissent, hoc enim est maximum imò totum libri uotum, hoc primò proponitur perquirendum: hoc in omni disputationis parte tractatur. Quoniam uerò Plotinus hic ternario gaudet. Triplici nos ad Deum tramite ducens, iuuat quasi pręludio quodam per ternarium paulò liberius peruagari. Superiora uniuersi principia producunt, quae sequuntur: producta reducunt, reducta perficiunt, dum producunt largiuntur esse, dum conuertunt, ut conseruant: ubi perficiunt, in melius esse reformant. Ab his autem affectibus quasi concretis ternario numeratis ad absolutam, &trinam ascendimus trinitatem, scilicet productoriam, conuersoriam, perfectoriam. In productoria trinitate primum est ipsum bonum: secundum intellectus boni filius: tertium anima, uitaque mundi, quasi diuinae intelligentiae spiritus, Quomodo hi tres uno quodam omnia consensu producant, saepe alibi disputabitur. Sequitur trinitas controuersia, siue ad supera reductoria, in qua primum Mercurius tenet gradum, animos per rationem ad sublimia reuocans: secundum Venus per uisum alliciens ad superna: tertium Phoebus idem efficiens per auditum, &si unusquisque trium ad omnia nos suprà conuocat, Mercurius tamen ad ipsum praecipuè bonum: Venus ad intellectum, in quo prima pulchritudo corruscat: Phoebus ad animam, ad quam potissimum pertinet harmonia: ut in Timęi compendio, &in Theologia latius pertractauimus. Singuli uerò Planetae tres, tum intellectu suo in nostram rationem agunt, tum anima li uirtute in imaginationem, tum corpore in corpus ad idem alliciendo: Cuncti denique tres ad Saturnum Planetam primò ducunt intelligentiae ducem: deinde ad Saturnum Planetam superiorem intelligentiae patrem, intellectumque primum: demum ad ipsum bonum patremque Saturni. His autem ad idem officium Mercuriales, Venerei, Phaebei daemones, &denique Saturnij daemones similiter subministrant. Reliqua est perfectoria trinitatis in nouenarium similiter distributa.