Latin
156.5 to 156.6
Ficino, Opera omnia 156.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Dependens inquam, duobus modis scilicet, uel quia corporis complexio ipsum genuerit, uel quia licet complexio ipsum non genuerit, tamen genitor suus, quicunque sit ille, ipsum ex materiae potentia eiusque uisceribus eduxerit, id est, ex aliquo semine siue inchoatione, seu proportione materiae ipsius in lucem eruerit, atque ipsi materiae tanquam naturali gremio prorsus addixerit. Quam sententiam Xenophanes Colophonius, Asclepiades, Aristoxenus, Critolausque sequuntur, apud quos anima est uel uis quędam corporis agilis ad mouendum, uel par tium corporalium harmonia. Aut postremò diuinum quiddam est hominis anima, id est, aliquid indiuiduum, totum cuique parti corporis adstans, &ab incorporeo authore ita productum, ut ex agentis uir tute solummodo, non ex materiae inchoatione, aut capacitate, aut fomento dependeat, sicut nos docent prisci Theologi, Zoroaster, Mercurius, Orpheus, Aglaophemus, Pythagoras, Plato, quorum uestigia sequitur plurimùm physicus Aristoteles. Praeter has quinque opiniones aliae nullae inueniuntur. Tu uerò tunc demum immortalitatem ad nos pertinere monstraueris, quando reprobatis quatuor superioribus opinionibus, approbaueris ultimam. Sic enim constabit animam, in tertiae essentiae ordine collocari.