Latin
157.1 to 157.4
Ficino, Opera omnia 157.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Id uerò non mihi solum uidetur, sed etiam cum superioribus diebus apud Bernardum Bembum tuum, clarissimum equitem, atque hoc tempore Veneti senatus oratorem, con uiuio discumberemus, meministi(ut arbitror idem Antonio Chronico Veneto, ac Demetrio Attico disputatoribus argutissimis uisum fuisse, mox etiam à Richardo Angellerio Anglariensi, &ab Oliuerio Arduino Florentino insignibus Peripateticis similiter esse conclusum, ubi effuerunt tres amici, Naldus Naldius, Bartholomaeus Fontius, loannes Baptista Boninsegnius, uiri doctissimi. Eandem esse sententiam nosti Petri Leonis Spoletini, qui Platonica Peripateticis praeclarissimè iunxit. Haec ille. His ego ita respondi. Plebei Philosophi non ratione aliqua persuasi, sed praua decepti consuetudine corporalem animam posuerunt. Cap. II. Rincipio plebeos Philosophos qui corporalem esse animam arbitrantes opinio nem ex illis quatuor aliquam secuti sunt, non ratione aliqua persuasos, sed longa quadam &infelicissima consuetudine in hanc sententiam compulsos, existimo. Tria potissimum animae nostrae officia esse uidentur: Siquidem agit in corpore, agit per corpus, operatur etiam per seipsam. In corpore agit per eam, potentiam, quam uegetatricem uocant Peripatetici, Platonici uerò nostri naturam, quando generat corpus, nutritque &auget. Per corpus agit secundum sensum tum exteriorem, quando uidet, audit, olfacit, gustat, &tangit, tum interiorem, quando eorum corporum quae sensit extrinsecus, imagines quasi reliquias sensuum secum ipsa reuoluit. Per seipsam agit, quando neque corpora per sensus exteriores attingit, neque imagines corporum per in teriorem sensum recolligit, sed ipsa uera uis animae incorporeaque incorporeum aliquid inuestigat &inuenit, quod neque corpus sit, neque corporis alicuius imago, quam quidem actionem, intelligentiam nominamus. Habes igitur actionem naturalem, sensum, intel ligentiam. Actione naturali utitur anima in ipso foetu statim corpus ingressa, sensu paulo pòst, homine uidelicet statim nato, intelligentia pura uix tandem adulto iam corpore. Magna uerò pars hominum ferè nunquam, illi praesertim qui etiam trigesimo aetatis anno sunt pueri. Si potentiam illam naturalem, quid anima sit interroges, corpus esse proculdubio respondebit. Ea siquidem uis nihil attingit aliud nisi corpus. Si sensum ex teriorem rogaueris corpus similiter respondebit. Oculi figuram quandam &colorem animae ascribent, Aures uocem, Olfactus odorem, Saporem gustus, Pondus soliditatem &calorem &similia tactus. Quòd si sensum interiorem, qui reliquijs externorum sensuum pascitur, de anima fueris percontatus, ipse quoque animam corporum pingen simulachris, nihil enim habet aliud quod adhibeat.