Latin
1561.5 to 1561.6
Ficino, Opera omnia 1561.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Post haec qua ratione ingenium musi, cum illuc, tum natura uergat, tum arte feratur, explanat: natura enim ad pulchritudinem est propensum, ita uidelicet, ut pulchras uoces ad proportionis pulchritudinem numerosam praecipuè con citetur. Hic ergo ducendus est, id ipsum, quod in uocum modulis admiratur, non esse uocalem, simi lémue materiam, alioquin ubique omnesque sibi soni aequè placerent, sed proportionalem potius num merosamque rationem, quasi forma quaedam est in uocis sonique materia. Quamobrem si quo pacto inde segregari materia possit, talisque forma uel in ipsa, uel in mente restare, forma tunc sola placeret: placeretque magis, quoniam perfectior ibi proportionis numerosae ratio foret, &absolutius unum: cu ius gratia &proportio placet. Ducendus igitur à pulchra uoce ad pulchritudinem, quae existit in uoce: hinc rursus ad ipsam, quae in quadam penes rationalem animam proportione consistit: deinceps ab hac &illa proportione, quae sunt aliquid pulchrum, uel pulchritudo quaedam, ad ipsum huius ordinis pulchrum, ipsamque pulchritudinem, id est, ideam: atque ad ideam primò pulchritudinis numerosae atque uocalis, deinde ad simplicem pulchritudinis rationem, demum ad ipsum bonum, ex quo pulchritudo, id est, splendor ipsius, &gratia fermè sic emicat: sicut ex intima sanitate externa formositas, atque extimum ex intima lucelumen Philosophicum, Musicum, Amatorium ingenium facilè concurrunt.