Latin
Cap. 1I
Ficino, Opera omnia 1561
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 1I. IN secundo libri capite ait, musicum saepe cum amatore, &utrosque cum Philosopho conspirare, nec immerito: Proximi enim &situ, &motu horum adspiratores sunt, Sol, Mercurius atque Venus, proximi rursum auditus, &uisus, &imaginatio seruiens rationi. Item qui pulchrum naturaliter amat, qua ratione pulchrum id amat ubique, siue in uera rei cuius libet ratione. sicut Philosophus: siue in his quae spectantur, sicut amator: siue in his quae au diuntur, ut musicus, Reliqua huius capitis omnia in continuo de amore latissimè pertractamus. Ingenium Philosophicum magis soluntum est, quàm alia ingenia, &solo indiget duce per mathematicam disciplinam, ad sapientiam methaphysicam, Cap. III. HErtium libri caput Philosophantis ingenium, educationemque describit. Hoc utique, sicut &ama toris, musicique ingenium ad pulchritudinem est natura propensum, sed hoc interest, quòd mu sicus, &amator pulchritudinem uenantur in corpore: qui uerò natura Philosophus est. uiderur quo dammodo solutus à corpore: quoniam &moderatiores habet affectus, &semper tum resoluendo particularia in uniuersales redigit notiones, tum argumentando separatas causas inuestigat, quamo b rem non eo quidem indiget, quia materia soluat sed qui soluto iam uolantique ingenio demonstrec finem, uiasque certiores ostendat. De hoc autem ingenio, &quibus disciplinarum gradibus sit ad sublimia perducendum, in quinto, sexto, septimo de Repu. satis agitur, quemadmodum scilicet moribus instruitur, &mathematicis instruitur disciplinis quodammodo à materia separatis, atque ad metaphysicam denique perducitur facultatem. Methaphysici officium est, per omnia entia proficisci diuidendo, compenendo, definiendo, demonstrando ac denique ultra entia progredi: item quae sint entia, quae infra entia, quid