Latin
IN LIBRVM DE FELICITATE SVMMA TOTIVS
Ficino, Opera omnia 1562
Unproofread scanNot analysed yet
IN LIBRVM DE FELICITATE SVMMA TOTIVS Libri. Comment. Beatus est qui Sola mente uiuit. BRVM de felicitate ab ea sententia, in qua omnes consentiunt, exorditur. Felicitatem sanè omnes esse bene uiuere praedicant. Quoniam uerò quid uita sit, &quid bonum prorsus ignorant: ideò quoties definiunt bene uiuere, toties errare coguntur. Quorum errores Plotinus in primo, &secundo libri capiti deprehendit: nos uidelicet admonens, ut ab ipsa definitione disputationis initium faciamus. Itaque in 3. libri capite uitam, &bonum, felicitatemque describit. In quarto dubitationes obijcit atque soluit: quaerens utrum homini bena ta comperat uita. Item qua ratione rursus utrum impediri queat, interea significans impediri non posse. In sequentibus deinde capitibus similes quaestiones adducit, ac denique soluit: &omnibus uidelicet comprobans eum duntaxat esse beatum, qui sola mente uiuens, totus iam sit intellectus, nulla ex re alia pendens, quàm ex intellectu diuino, ipsoque bono rerum omni um principio, atque fine. Hoc libri totius est institutum. Variae opiniones, quid sit bene uiuere. Cap.