Latin
1562.5 to 1562.6
Ficino, Opera omnia 1562.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
rea metaphysicum per ipsam ueritatis regulam mendacia sophistarumque cauillationes deprehendere, inquit, atque redarguere: minutas autem, &quasi literarias logicae regulas haud attentè admodum meditari, ueruntamen quia &ipsos animorum motus, &rerum inter se consensionem dissensionemque tenet: ideo propositionum uires, atque affirmationum negationumque congruitatem ritè discernere. Omnes facultates à metaphysica principia trahunt, sine qua &scientiae non sunt, &moCap. VI. res sunt imperfecti. It insuper in capitulo sexto caeteras facultates tùm mathematicas, tum physicas, tum morales à metaphysica principia sumere: item metaphysicam in materiales omnino uniuersalesque admodum morum leges habere, quas uelut Geometra prudentiae, uelut architecto tradit, prudentia uerò uirtutibus alijs, quasi in aedificando ministris. Concludit uirtutes alias esse sine sapientia im perfectas, atque uicissim, sapientiam enim, reliquamque uirtuntem simul fermè pariter coalescere: namturaliaque in animo uirtutem exordia, accedente sapientia, in uirtutes perfectas euadere, siue sapientia ante alias oritur, siue contra? nam undecunque inceperis, uirtus altera conducit ad alteram. Denique exordium naturale in natura rationali ad sapientiam, uel prudentiam est oculus imperfectus, sed ille quidem dexter, hic uerò sinister. Naturale rursus ad alias uirtutes exordium, mos quidam dici tur imperfectus. Vtriusque uerò uirtutum generis principium ab his maximè trahitur, quae in mente, uel ratione, uel etiam imaginatione naturaliter possidemus.