Latin
1563.5 to 1563.7
Ficino, Opera omnia 1563.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Contrà uerò contingit, sae pè enim sensus actionem, &huiusmodi cognitionem respuimus, quando uel esse animaduertimus, uel timemus nobis fore molestam. Proinde si rursus addiderint mixtum ex habitu, eiusque perceptione summum bonum esse, iterum conuincentur, quia si indifferens aliquid ad ipsum bonum cum alte ro ad idem indifferenter iungatur, non ex ambobus bonum ipsum conficietur. Si ergo concedant utrumque ad bonum se indifferenter habere, summum ex eis bonum minimè resultabit. Fortè uerò dicent, cer tum quendam habitum esse summum bonum, sed quando cognoscitur esse praesens. Ad haec ita Plotinus argumentatur. Bene uiuere alicui competit, non ex eo solum quod tale quiddam adesse cogno scat, sed ex eo potissimum quod uerè iudicet esse bonum. Sic enim duntaxat uerè fruetur tanquam bono. Iudicare uerò de natura, &ratione boni, non sensus iam officium est, sed rationis atque mentis. Non ergo uel habitus uoluptuarius, uel sensus eiusdem, sed ratio, atque mens causa est bene. beateque ui uendi, profecto affectio naturae corporeae consentanea, siue uoluptas eiusmodi aliquid est rationis expers, hoc autem ipso, &ratio, &mens uelut iud ex &auriga praestantior est, si praestantior est, ergo naturalis praecipuaque ipsius actio ad praestantiorem dirigitur finem. Quinetiam qui animalibus omnibus, uel etiam plantis attribuunt bene uiuere, hi certe dum addunt haec bene uiuere, quando certo modo affecta perfectius uiuunt, uaticinari uidentur, sensualem, uegetalemque uitam, non quatenus simpliciter talis est, sed qua ratione aliquando melius uiuit. bene uiuere, quasi super talem uitam non semper perfectam, imò &semper imperfectam sit alia quaedam semper perfectissima uita. Qui ergo circa perfectius uiuens scilicet, rationale felicitatem ponunt, rectius iudicant. Sed uirtus ipsa rationalis non ideò necessaria est ad beatos efficiendos, quia comparet, quae primis naturae corporalis incitamentis necessaria sunt, nam &sine hac, uel comparari, uel adesse possunt.