Latin
1563.8 to 1563.9
Ficino, Opera omnia 1563.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Item sic natura rationalis seruiret tantum inferiori naturae, quòd est absurdum, oportet enim naturam superio rem habere, etiam superius officium atque proprium ad superiorem finem propriè sibi conducens. Et sicut natura corporea, sensualisque suum quandoque finem consequitur, sic illam assequi suum, neque perfectionem eius consistere in eo, quo circa imperfectiora uersetur, sed circa perfectiora Insuper quàm ipsa ratio sit. Quiequid enim perficiendum est uirture, &adeptione cuiusdam ipso perfectio ris tantum perfici potest. Denique cum natura rationalis rebus corpori consentaneis impleri nunquam possit, neque unquam in talium possessione quiescat, constat ipsam alio, atque praestantiore ordine collocari, &aliunde scilicet, ex alto perfici fierique beatam.