Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1579
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. IN secundo capite traditur, alia ad ipsum bonum, aliter atque aliter appetendo conuerti. Quae sunt infra Tanimam, uitam ab anima cupiunt: ac si qua ui difiungantur a uita, uix quidem &cum dolore aliquo seiunguntur: &utcunque possunt coniungi iterum annituntur. Quod quidem in partibus plantarum, animaliumque manifestius perspicere licet. Haec sanè dum uitam ab anima omni studio capiunt. interea proficiscuntur ad bonum: nam in melius proficiunt, dum animę, quae ipsi bono propin quior est, propinquant.