Latin
IN LIBRVM DE BONO PRIMO, ET ALIIS BONIS COMMENT
Ficino, Opera omnia 1579.10
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem in capitis huius calce ipsum bo num centro ac soli, caetera uero circumferentiae, lineisque, item lumini radiisque comparat: quoniam illud quidem simplex, stabileque permanens cuncta producit: reliqua uerò multiplicia, &quodammo do mobilia per naturam appetitum circa ipsum continuè reuoluuntur. Sed de hac comparatione, deque ipso lumine alibi diligentius. Quae sunt infra animam, non habent ueram unitatem, essentiam, speciem: ideoque nec bonitatem ueram: Anima uerò &superiora habent illa tria uera, &hanc ueram.