Latin
158.1 to 158.4
Ficino, Opera omnia 158.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Piam duntaxat mentem interrogate, eo tamen pacto, ut animam illi puram, qualem accepistis, non corpori mancipatam, non uitiorum maculis sordidam ostendatis. Mens protinus respondebit, non incorporalem esse animam solummodo, sed diuinam. Magnum quiddam es, ô anima, si te parua non implent. Optimum quoque, si displicent tibi mala. Pulcherrimum, si horres turpia. Sempiternum, si temporalia paruipendis. Postquam talis es, si inuenire te cupis, quaere obsecrò ibi te ipsam, ubi sunt talia Magna uerò ibi sunt solum, ubi nullum locus imponit limite finem. Opti ma, ubi nihil contingit aduersi. Pulcherrima, ubi nihil est dissonum. Sempiterna, ubi defectus est nullus. Quaere te igitur extra mundum. Verùm ut quaeras te, &inuenias, extra uola, imò extra respice. Es enim extra, dum mundum ipsa complecteris. Sed esse te putas in infimo loco mundi, quia teipsam quidem non cernis super aethera peruolantem, sed umbram tuam corpus uides in infimo, perinde ac si puer aliquis super puteum constitutus, esse se in fundo putei arbitretur, dum in seipsum aciem non conuertit, sed suam in fundo prospicit umbram. Aut si auis in aëre uolans credat se in terra uolare, dum um bram suam uidet in terra. Ergo relictis umbrae huius angustijs, reuertere in teipsam. Sic reuerteris in amplum. Immensam esse scito in spiritu amplitudinem, in corpore uerò infinitam (ut ita loquar) angustiam. Quod ex hoc licet perspicere, quod numeri (qui spiritali naturae propinquant) cum &situ careant, &metiantur numerentque secundum formam tam incorporea quàm corporea, nihil aliud sint, quàm quaedam unitatis ipsius replicationes, unitas autem sit incorporea, quia omne corporale sit multiplex. Numeri in quam, qui spiritales sunt, sine fine crescunt, non tamen sine fine decrescunt, magnitudo contrà terminum quidem habet augmenti, quamuis non habeat terminum decremen ti. Cur tanti facitis sensuum iudicium, infelices, qui falsis imaginibus ita decipiuntur, ut uisus Solem, qui terra longe est amplior, uix bicubitum iudicet coelum quod rapidissime currit, quiescere rectum in aqua remum fractum uideat &obliquum, currere littus, dum nauis ipsa mouetur. Auditus uocem aliunde quàm mittatur, saepe uenire significet, gustus saepenumerò quae dulcia sunt, amara &infinita generis eiusdem?