Latin
158.5 to 158.8
Ficino, Opera omnia 158.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sensuum errata quis corrigit? Ratio. Nobilius autem est quod emendat, &perficit. quàm quod perficitur. Idcircò diligentior &ueracior ratio est, quàm sensus. Ratio iudicat inueniri posse aliquid incorporeum, semperque circa huiusmodi quiddam ipsa uersatur. Est ergo uerum per iudicium rationis, esse alicubi aliquid incorporeum, sicut uerum est per iudi cium sensuum, esse multa in mundo corporea, horum tamen iudicium in eo fallitur, quod nihil affirmat aliud nisi corpus. Sic etiam falleretur iudicium rationis, si fortè asseueraret non esse in rebus aliquid corporale. Nunc uerò tantum ab est à falso, ut etiam fallaciam sensus emendet. Sentiendi autem uires usque adeo fallaces sunt, ut non modò emendentur à ratione, uerùm etiam à se inuicem ipsae damnentur. Si uisui te soli committas, nihil in mundo esse aliud dices, quàm quae uidentur in lumine: uoces autem, &odores, &reliqua quae non uidentur, omnino non esse. Si auribus solis confidas, colores esse negabis. Si olfactui, solos esse in mundo putabis odores. Atque ita de alijs putandum. Sicut autem quisque sensum negat esse alicubi aliud quicquam praeter id quod est suum, &tamen per alium sensum damnamus alium, &esse aliquid aliud inuenimus praeter id quod unius sensus est proprium, &rectè inuenimus, ita cuncti sensus unà conspirantes negant esse posse aliquid in natura, quod non sit corpus. Nihilominus ratio cunctos redarguens, esse etiam aliquid incorporale uaticinatur, &uerè uaticinatur, &multò uerius quàm sensus, qui &à se inuicem damnantur, &redarguuntur ab illa. Quid enim stultius est, quàm concedere nos bestijs ratione praestare, atque ea quae sensu percipimus, existere aliquid confiteri, quae etiam nonnullae bestiae acutius sentiunt, id autem quod rationis oculo intuemur, nihil esse contendere? Nullum enim animal esset insipientius homine, si ea uis animi quae hominis propria est magis quàm sensus, qui communis est bestijs, falleretur. Nefas est autem, animalium regem dicere omnium dementissimum.