Latin
1590.1 to 1590.5
Ficino, Opera omnia 1590.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIIII. quomomodo etiam desuper Vinta quaestio in capite quartodecimo inuestigat utrum malum quod fit in anima, id est, uitium, sic imbecillitas. Idque concedit dicens, similem quodammodo in animo, atque in cora pore debilitatem fieri, sed non eandem. Horum enim utrunque tunc debile dicitur, quando &facile patitur aliunde, &sua difficilè peragit: Sed debilitas in corpore quidem fit duplex: aut cum mittit suum, aut cum alieno grauatur. In anima uerò solum ex alieno quasi pondere debilitas accidit. Ac cipere autem dicitur alienum, quatenus materiam sibi, quasi extrinsecus ubique praesentem aliquando intromit tit, praesentem dico, quoniam ubicunque anima est, ibidem est materia extrinsecus, inquam, quoniam &materia, quasi extra pendet ab anima, &anima nullo modo residet in materia, sed in seipsa, dum pendet inde materia. Haec ipsa materia, tum quia inde extat, tum quia prorsus egena, tum quia inde ficut ferrum à magnete quodammodo trahitur, affectare uidetur in animam penetrare, ibi uidelicet formis perficienda: perinde ac si nubes aliqua proprio quodam flatu, siue tracta lumine se lumini subigat atque inde ruborem accipiat, uelut formam, tunc sanè lumen non tàm in nube, quàm in se uidetur existere, sed totum prorsus existit. Vis autem, actusque eius in nube fit rubor: qui quoniam pro inferiori nubis natura suscipitur, debilior admodum est quàm lumen, ipsumque donum luminis quantum ad nostrum spectat intuitum, obfuscare uidetur Nubes eiusmodi materia sit, lumen uerò sit anima: rubor autem sit uita quaedam, uel forma iam infusa materiae. Quae quidem uita, quia non pro ipsa animae amplitudine, sed pro augusta potius materiae capacitate suscipitur, exigua quędam euadit, debilisque uita, ac tum inefficax adagendum, tum obnoxia passionibus: quamuis interea intellectus in anima fulgeat de super, sicut &lumen splendet insuper, dum &rubor eius in nube ab ipso splendore degenerat, &nu bes spectaculum ipsum nobis ueri luminis aufert. Memento. Plotinum &hic, &alibi nobis innuere ma teriam à natura, id est, ab infima uirtute animae generari, ab anima, inquam, siue patiente, quemadmodum alicubi legitur, siue praesente, quod rectius legi puto. Anima enim nihil nondum nata materia patitur:nisi fortè pati quis intelligat animam, quodammodo etiam qua parte afficitur ad aliquid generandum.