Latin
1590.6 to 1590.9
Ficino, Opera omnia 1590.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur naturalia diuinis subijciantur, probabile est ab ultimo diuinorum, id est, natura naturalium genitrice, generationis ipsius subiectum, id est, materiam dependere. Et sicut propriae naturae quaelibet subiecta propria operum. id est, certo modo disposita faciunt, sic &naturam communem commune subiectum: ut architectus idem, qui construit aedificium, etiam iaciat funda mentum. Quòd si materiam superiùs etiam, quam à natura prouenire conuiceris, concedemus: sed hac duntmatconditione, ut subiectum hoc formis omnibus communissimum, dependeat quidem proxime a natum, quantum haec ipsa natura nondum formata cogitatur, sed rationibus formanda sub ijcitur: deinceps ab ipsa mentis essentia ueniat, quantum essentia illa formabilis est ideis, denique à summo rerum principio deducatur, non proprie qua ratione illud bonum ipsum est, id est, sese abun de communicans, sed potius, qua illud est ipsum unum, id est ab omnibus mirabiliter segregatum. Sic ergo materia egena penitus &informis euadit, ab omnibus omnino muneribus segregata. Sic rursus materia unum aliquid potius, quàm bonum denominatur, &unitatem quidem habet intrinsecam, bonitatem uerò extrinsecus apparentem. Omninò uerò cum effectus omnes principij summi tum ab ipso sint, tum extra infraque ipsum existere compellantur, certè quantum ab ipso sunt formas inde actusque reportant. Quantum uerò extra ipsum, inferioresque sunt, materialem(ur ita dicam in se sortem quandam patiuntur admixtam, bonique minoris conditionem: ac denique in materiam extremum omnium insimumque subiectum desinunt, eriginemque malorum. Iam uerò anima cum ma teriam generat, nondum mala est, sed bona, nec dum debilis, sed foecunda ideoque generare potest. Ve rùm cum factam iam materiam nimis amplectitur, hinc quasi onere debilior euadit, atque deteriore ut autem materiam amplectatur, rum egestas, appetitioque materiae, tum animae foecunditas efficit. Igitur haec ipsa complexio quantum ex animae foecunditate contingit, bona est quodammodo, bonaque pro ducit uitam scilicet aliquam atque formas: quantum uerò ex quadam materiae procacitate conflatur, ma la est, paritque mala, id est, uitae debilitatem, cognitionis impedimenta, innumeras animi passiones.