Latin
1592.9 to 1592.11
Ficino, Opera omnia 1592.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde quod subiunxit hunc in modum. Philosophi non debent sibi mortem consciscere, nisi Deus ingentem necessitatem inuexerit, qualem mihi in praesentia intulit. Quasi dicat. Philosophus in simili quadam constitutus necessitate iure seinde obitu potest eximere. Adducit rursus Platonis testimonium in Repub. ubi permittere uidetur homini diuturno incurabilique morbo prorsus oppresso se hinc absoluere, propterea quòd sit inutilis ciuitati. Oportere enim ciues ait, non sibi, sed ciuitati uiuere Item subiungit Platonis in Legibus Testimonium dicentis, hominem insanabili scelere comprehen, sum, uelut libidine in matrem, uel concupiscentia sacrilegij, uel impetu simili, quem uideat cohibere non posse, decere se ipsum hinc è medio tollere. Similiter nonnulla Plotini uerba Olympiodorus accepisse uidetur. Primum quidem ubi ait Plotinus. Si quis insaniam persenserit imminentem, eliget tunc hoc ipsum non tanquam per se expetendum, sed hac conditione necessaria eligendum. Hoc ipsum Olympiodorus accepisse uidetur, quasi dicat, animum hinc abigere potius, quàm cum insania uiuere. qua quidem perseuerante, neque uitat homo, sed brutum, neque ulla proficiendi de tur occasio, Confirmabit hęc insuper aliquis per id, quod Plotinus ait in libro de Beatitutudine hunc in modum. Si uir felix captiuus fortè ducatur, parata uia est ad exitum, si non datur ibi felicem uiue re. Poterit ad haec ita Macrobius respondere, principio quidem Platonem ea dictione fortè cut solet, modestiae gratia usum, deinde quod ait nisi necessitatem Deus inuexerit, tunc dicet licere Philosopha sopho non necare se ipsum, sed è pluribus caedis conditionibus in sua optione positis, quam malit eligere.