Latin
IN LIBRVM
Ficino, Opera omnia 1593
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea Platonis uerba in Republica &Legibus sit exponit: ut Plato non tam sui cuipiam cę dem permittere uelit, quàm &ad ingentem charitatem patriae prouocare, &ab impio scelere acriter reuocare. Plotini quoque uerba sic accipiet, ut in libro de beatitudine soluat foelicem hominem è compedibus, mentem potius à sensibus seuocando, quàm à corpore uitam. Denique quod hoc in libro ait, tanquam necessarium eligendum, exponet aliquid, scilicet insaniam perpeti, tanquam rem necessariò perferendam, potius quàm uim inferre naturae. Confirmabitur haec sententia rursus Plotini uerbis in fine disputationis contra Gnosticos: ubi prohibet, ante naturale tempus hinc exire. Afferet contra haec rursum Olympiodorus extorqueri sic nimium Platonis, Plotinique uerba: imo uerò decere pro salute patriae, pro honestate, pro ueritate seruanda certam subire mortem, uel propria manu. Item inedia quandoque animam à corpore segregare potius, quàm permittere, ut per insaniam diuturnam, morbumque penitus insanabilem inuriliter, imò cum detrimento sui, cęterorumque &procul ab omni rationis officio uiuat. Sicenim quamuis aliquis inferioris naturae ordinem non sequatur, superioris tamen ordinem secuturum, semper autem imperfectiori perfectius: &id quidem non impetu, sed consilio praeferendum. Haec illi ultro citroque afferunt, &adhuc sub iudice lis est.