Latin
1595.8 to 1595.9
Ficino, Opera omnia 1595.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Iulianus Platonicus ait, ex theologia Phoenicum diffusam esse per uniuersum, &omnibus insitam naturam quandam translucidam, atque lucentem in se ipsa, quasi ex diaphano, &lumine temperatam, neque mixtioni unquam alienę, neque passionibus ullis obnoxiam: quae sanè sit actus quidam purę intelligentię, purus quidem, sed quodammodo extra procedens, habeatque inuisibile lumen &incorporeum, luminis huius uisibilis quidem, sed incorporei causam. Haec ille. Eiusmodi fermè lumen anima mundi sub actu mentis primae propria mente conceptum, parit in natura sua, ibique cum motu copulat &affectu, atque inde, quasi spiritum formas efflat, &iam dimensione protendit, neque dispergit tamen, sed suo quodam, circuitu in orbem penes se colliber, &quatenus ipsa se fundit, eatenus circumfundit, atque promit origine prima continuum, quasi spiritum unum spirantis unius. Sed aliae animam hanc subinde comi tantes animae, sua quaeque similiter spiritali uirtute spirantes in spiritum, hunc iam ubique uigentem, singulae ad intimi proprijque circuitus formam redigunt &figuram.