Latin
1596.1 to 1596.4
Ficino, Opera omnia 1596.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem aliae deinceps alibi inter se distinguuntur sphaerae: sic fermè dispositae situ sicut spirantes animae dispositae sunt natura. Sed cunctae semper animae in communi perpetuaque primae animae spiratione conspirant: eiusmodi uerò spiritales orbes, propè mundi medium angustia situs densiores euadunt, &densiora rur sus circa se generant. Et qui densissimus est, orbi terrę restat infusus. At si comparetur ad terram, te nuis admodum iudicabitur, &ad motum agilis, ac densa uiuificans. Ne quaeras igitur, quàm ob causam ad medium densa descendant. Haec enim ideò densa sunt, quoniam ab initio sortita sunt medium. Rursus quantum rarefactio, &condensatio in gignendis inuicem ualeat elementis considera, ne for tè neges, pro uaria primi spiritus densitate, uaria praeter ipsum elementa contingere. Sed interim me mento, raritatem &densitatem in rebus generandis idearum actionibus, formationibusque seruire. Conclude, animalem quendam spiritum semper ab anima mundi, quasi interioris uitae propaginem pullulare, ignemque hunc esse, &quasi animale lumen ipsum in dimensiones iam porrectum, spiritum actu lucidum, potentia calidum, generationis omnium ubique fomitem, coelum, inquam, non circumfusum solùm, sed etiam cunctis infusum, coelumque coelorum Flatum diuinioris animę sub forma quadam anima proxima. id est, coelesti, id est ignea: hoc est translucida, lucida, calida protinus euolam tem, mox in aerem aliquando dissimiliorem animae tumescentem, subinde in aquam terramque com pactum. His autem tribus, coelestem spiritum passim inesse effectorem omnium, atque seruatorem, proximum quidem flamen, &uelamen animae, &omnium alimentum. Vbicunque: igitur alia sunt ibidem coelestem sub esse spiritum non tamen ubicunque hic est alia statim adesse. Sic itaque coelo pro ximè reguntur omnia, ipsa inquam coeli, substantia non solùm uirture coelesti, quae suam ubique sub stantiam necessario postulat. Sic etiam sub terra quaedam, quasi coelestia generantur. Sic solo calore uiuunt omnia, &occulto quodam calore uiuunt, quae manifestus calor destituisse uidetur. Sic ubi ex tremum apparet frigus, ignis accenditur: &in frigidorum collisione mutua procreatur, coelo uideli cet procreante. Similiter in quolibet animali anima continuè profert spiritum membris quidem cunctis infusum, sed alicubi etiam solum, alicubi uerdhumoribus, alibi membris insuper inuolutum.