Latin
Cap. VII
Ficino, Opera omnia 1601
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VII. Eptimum caput responsionem ad dubium superiorem confirmat authoritate Platonica, coelum scilicet esse purum ignem, &quodlibet elementum alicubi esse durum scilicet ad ipsum quod est Setiam sine alijs esse, quamuis inuicem suas dotes, quasi ab extrinseco mutuentur &mutuent. Item in quolibet elemento esse non dico ipsam aliorum naturam, alioquin confusa prorsus omnia forent, sed qualitatem quandam aliorum elementorum qualitatibus quodammodo similem. Cum enim mundus. Sit animal unum, una ubique primum anima uiuens, unaque materia factum, necessariò membrum, quodlibet ob eiusmodi unionem habet aliquid commune cum alijs, &aliorum qualitas est particeps: Sicut in corpore humano apud medicos est compertum. Sic coelestis ignis, non terram, non aerem, non aquam, sed consistentiam, uel aliquam resistentiam habere terrae quodammodo similem, item facilem liquiditatem, siue agilitatem aeri congruam, denique lenem blandamque, &lubricam aequalitatem aquae persimilem, cęteraque similiter reliquorum aliquid possidere: neque tamen ea mixtionis ratione confundi, in qua ipsum totum soleat cum toto misceri, nec qualitates tantum quaedam, sed ipsae quoque naturae materiaeque conflari. Sic Plato ubi ait in Timaeo: Accendit Deus lumen circa secundam à terra sphaeram, declarauit esse in coelestibus solum ignem, &ex ignis, qualitatibus solum lumen. Lumen inquam solum, id est, primum atque praecipuum.