Latin
1601.5 to 1601.8
Ficino, Opera omnia 1601.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si condensario sola in humore, uel conficit cristalli, uel reficit metalli formam, cur non anima quasi gluten continuet ignem, sibique connectat, &sub uitae forma contineat? lam uerò sunt &ignea daemonum corpora, non per terram, non per concretionem, quasi gelu coacta, sed per uirturem animae connectentem in propriam cohibita formam, &sphaericam redacta figuram. Sunt enim supra nos dęmones in sua quique sphaera, quasi stellę, quanuis plurimum nobis occultae figuramque naturaliter orbicularem, per interiorem mentis orbem confe rente ad idem affectu, locoque in suis corporibus exprimunt. Quamuis quascunque libet figuras saepe nobis ostendant, dum uel materiam sui corporis agilem modis facilè uarijs transfigurant, &mox in priorem formam facillimè refigurant, uel per imaginationis affectusque uehementiam praepugnanti. um instar, in teneriori corpore quasliber formas effingunt. Mitto, quòd saepe non tam proprium corpus mutant, quàm imagines in nostra imaginatione uarias suscitant. Quamuis autem daemones propriè animalia sint aeria, tamen &igneos, &aqueos saepe cognominant. Tres enim propriè sunt ordines daemonum tribus plagis aeris assignati: Primi sublimem colunt aerem Lunae proximum, coeli calore motuque, &luce calentem atque lucentem, quem ignem aetheremque appellant: Secundi medium: Terrij terrum. Summus aer nominatur igneus, medius aeraerius, infimus aer est aqueus, dęmonesque similiter. Aeri rursus ita distriburo praeest (ut aiunt) aeria quaedam astrorum triplicitas. Summo quidem aeri Gemini: medio Libra, Aquarius infimo, similiterque dęmonibus Hos antiqui nonnunquam appellant Deos, non quidem simpliciter, sed diuinos dęmones. Sicut &animalia similia in coelo quidam appellant daemones, non simpliciter, sed daemonicos deos. Arbitror equidem coelestes daemones non esse in stellarum fixarum, sed planetarum regione, quasi comites planetarum stellas ac proportione seruata, sequi stellarum planetarumque motus, similiterque daemones in aere puro coelestem cho ream competenti progressione complere. Fortè enim sicut daemones, sic stellas planetasque proprijs per coelum motibus more animalium gradi quis putabit: Coelumest solis ignis. Item quodlibet elementum est alicubi in se purum, quamuis in qualibet sint qualitates quaedam etiam aliorum. Item coelum est ubique. Item qualis Hierusalem illa coelestis