Latin
1602.9 to 1602.12
Ficino, Opera omnia 1602.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Subdit urentem flammam nec in coelestibus esse, nec in coelum usque percurrere, sed uel extingui uento, uei si sit in materia sicciore atque tenaci, in fulgure reflecti deorsum, uel altius insuper reuolauerit, ereare cometas, sin autem diutius ibi flamma restiterit, amplificare per aetherem, mitioremque euadere, lumemque à coelo sortiri. Posthaec totum coelum dicit esse lumen, quamuis ob tenuitatem nostris oculis inuisibile, in quo tamen stellarum lumina propter densitatem aliquam apparent: Lumen profecto purum prorsus uideri non potest, sed mixtum, uel sub coelo materijs alienis, uel in coelo soliditati cuidam &resistentiae quasi terrenae, non dicam soliditatem in coelo more quorundam, quae tangenti resistatchoc enim reuera est propria terrae) sed quae radios, uel congreget, uel reflectat. Protenditur uerò lumen hoc etiam inuisibile, ut in 10. de Repub. traditur, per mundum undique uniuersum, quasi mundanae animae uisus, quo suum id totum cernar &tangat, &foueat. Putant Platonici sphae ram quoque Solis esse suae animae uisum, &alias item sphaeras globosque, uisus aliarum coelestium ani marum. Vnde uidemus in omnium oculis nihil aliud uisum esse, quàm radium, &occulorum, figu ras qualitatesque esse coelo simissimas, quódue uidetur esse lumen, uel luminis apprimè particeps id est, colores. Sed stellae Planetaeque oculi sunt non uisuales tantum, sed uisibiles, quibus &animalia uideant, atque inde regantur, nam per radios densiores uirtutes eorum nobis magis accommodantur. Sphaerae agtur. Sphaerae uerò reliquae oculi sunt inuisibiles, oculis dico terrenis: nam aethereis oculis, id est, sensu, qui in nostro uiget aethereo corpore, perspici possunt. Esse uerò lumen hoc occultum, siue ignem spi ritumque uitalem diffusum per uniuersum, Plato comprobat in Timaeo. Vniuersae inquit, naturę cir cuitus cum circulari ambitu suo reliqua rerum genera sit complexus, secumque ipso congredi studeat, constringit omnia, locumque uacuum relinqui nusquam patitur. Quocirca ignis per omnia maxi me penetrauit: deinde aer, utpote qui igni tenuitate sit proximus: &alia simili ratione deinceps.