Latin
1603.1 to 1603.4
Ficino, Opera omnia 1603.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hic existimare uidetur primam ipsam ignis occulti naturam à spiratione quadam mundanae animae prodijsse, atque ab intimo circuitu animae in circulum prosilijsse, cuius uirtute elementa reliqua coaluerint: quae mox ignis ipsius ambitu comprehensa, &quasi cohibita uacui, nihil intra se reliquerint. Item cum ignis ille amplificatus in orbem cuperent, tum intus ubique secum ipsocongreditum nihil usquam resinquere, uacuum, penitus omnia penetrasse minimè penetratum: subinde aerem penetrauisse similiter aquam, aquam denique terram: adeo ut si à centro grandatim medios per orbes ascendas, ubi terra est, sis tria reliqua reperturus praesentia sibi inuicem potius, quàm confusa. Deinde ubi aquam ibi caetera duon: ubi aer, illic &ignem, sic quatuor elementorum orbes inter se comparantur, ut angumstissimus orbis sit terrenus, latior aqueus, tum implens intrinsecus terram, tum terrae superficiem superiminens. Aerius quoquem terra similiter &aqua sit latior: igneus denique ra tione simili omnium sit latissimus, cuncta tum extra fouens, tum intrinsecus alens. Hunc igneum spiritum &uitalem Arnoldus &Raimundus putantes rebus omnibus insitum, &quintam appel lantes essentiam diligentissimè perscrutantur, quibus machinis ab aliena materia separent, &segre gatum qua potissimuum custodia sibi conseruent ad usus, ut sperant, omnium saluberimos. Mitro quòd sperant si hunc ex uino tanquam ualde coelesti diligenter acceperint, eum se adhibituros auro coelesti, quàm maximè: quem mox aurum combibat ut cognatissimum, semperque retineat, fiatque potabile. Sed haec illi uiderint: Equidem certò scio, nisi spiritus eiusmodi rebus omnibus insit, non posse multos praestare, quae pollicentur: neque uerum esse Platonicum illud, posse scilicet mundi uin bilicum esse ignem Probabile quidem est centrum cardinemque uniuersi non fecem esse terrenam. sed potius ignem. Quod scribitur in Phoedone, ubi demontibus nubes superantibus agitur. scilicet terram puram in puro iacere coelo, in quo sunt astra, uerum esse non potest nisi, uel coelum illic aeri puro sit infusum, uel solum ibi sit coelum, quasi unicus sit orbis super nubes: Sed orbis unitatem in praesentia dimittamus. Forsan uerò summus ille Theologus ubi ciuitatem inquit coelestem habere duodecim, fundamenta, ciuitatem intelligit uitalem hunc spiritum ubíque regnantem, funda menta uerò duodecim. sphaeras mundi duodecim: octo scilicet coelos super aetherem, rursusque coelor quatuor per aetherem scilicet aerem, aquam terramque suffusos.