Latin
1604.1 to 1604.5
Ficino, Opera omnia 1604.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò in fine libri notambis, naturam in rebus sub Lunam compositis quasi, uel debiliorem, uel in loco debiliori uel inter debiliora non conseruare perpetuam in singulari composito uitam: imitari tamen per continuam generationis successionem, qua seruat speciem quoad potest coelestem uirtutem, quae speciem simul indiuiduamque conseruat: Conseruat inquam procul à substantiali motu, neque tamen seorsum à motu locali. Sola enim intellectualis natura omnem à se motum procul expellit. ENNEADIS SECVNDAE, II. COMMENT. IN LIBRVM SVMMA LIBRI. Coelum mouetur ab anima propria, rationali, intellectuali, &in orbem agitur: quoniam anima &intellectus in seipsis circuitus agunt. OVERI coelum non à natura quadam tanquam elementali uel simili, sed à uita: non à uita quidem externa sed interna: per quam coelum uiuat, uita inquam rationali, imò etiam intellectuali. item cur moueatur in orbem, atque quo pacto, &Plotinus in praesentia disputat, &nos in Theologia latius pertractamus, satis igitur nunc fuerit breuiter attigisse. Coelum uiuere demonstrat materia formaque illius uiuentium omnium praestantissima: motus maximè sibi naturalis &intimus, nunquam deserens semetipsum: actio perpetua naturaliter cuncta uiuificans: item rationali uita coelum uiuere, ordo in motibus rebusque in omnibus inde genitis mirabilis indicat: Rursus intellectuali uirtute uigere declarat, constantia in rebus motibusque tam diuersis efficiendis semper immobilis. Neque igitur, uel ternario quodam casu opus, tam miranda perpetuaque ratione dispositum agi, mouerique putabis: uel fortè ratione quidem agi regique, sed quasi caeca quadam, tantùm nudaque ratione naturae, quemadmodum à uegetali uirtute per seminarias rationes tum in animalis membra, tum partes in planta formantur. Eiusmodi enim ratio naturalis dunta xat, irratioalis ut ita dixerim est &caeca, cum nullam suijpsius habeat rationem, neque seipsam aliquando se animaduertendo poßideat Tanquam igitur imperfecta regitur à ratione quadam perfectiore, quae in uirtute animae uiget si opus sit rationaliter discurrente, atque haec rursus uelut mobilis à perfectissima regitur, quae in mente regnat immobilis.