Latin
1604.6 to 1604.9
Ficino, Opera omnia 1604.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Illa tandem ratio est, uerbumque Dei, quo tanquam primo quodam cardine coelum agitatum simul est atque firmatum. Sed iam redeamus ad animam. Anima mundi mater, ex intellectu diuino mundi parte per intellectum praegnans, mundum per rationem concipit in natura. Ex naturali denique foetu, dum ad partum confert imaginatio quaedam affectusque simul, mundum nascitur, imago mentis, rationis expreßio, uitae propago necessario uiuens. Hinc Orpheus Iouem mudi fabrum &masculum appellat &foeminam. Plato etiam mundi architectum alicubi mentem intelligit simul &animam, tanquam patrem simul matremque mundi. Animam esse quinque rerum generibus constitutam, &qua ratione in Theologia Timaeoque diximus, &dicemus: essentia uidelicet, &in eodem, &diuerso statuque &motu Essentiam igitur animae mundi essentia re fert: ipsum quoque animae idem, eadem in mundo materia communis &forma. Rursus diuersum animae repraesentat hic materiae huius extensio distinctioque formarum. Motum animae simiunter mundi motus: animae quoque statum mundi status in motu Cùm enim mundi motus sic stare debeat, ut neque substantiam mutet, neque naturalem relinquat locum, meritò reuoluitur circa idemilla prorsus etiam dum mouetur, minimè discedit à statu, &reuolutionem animae repraesentat. Ani ma enim exordiens à bono simul atque intellectu, ad idem rursus per intellectum uoluntatemque reuoluitur, ac si ratione di scurrat, ad easdem formas unde discurrere coepit, per easdem denique redit. Genitalis quoque natura imaginatioque naturae comes, sic ex potentia in actum in se rerum motionumque generandarum semina promit, ut &ordinatißima perpetuaque succißio fiat, &tandem ad eadem, uel similia certis temporum curriculis redeatur. Hanc reuolutionem iam facilè salien mundi reuolutio sequitur, quàm facilè motio, formatioque in spiritu nostro, sequitur efficacem naturae praepotentis instin ctum, similisque imaginationis affectum. Haec autem libri totius est summa. Coelum dum mouetur in circum, quantum potest in qualibet sui parte sit totum, atque ita ubique totam assequitur animam. Manet autem per indiuisibile centrum. sicut anima manet per intellectum atque substantiam Cap.