Latin
1604.10 to 1604.11
Ficino, Opera omnia 1604.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Radit uerò Plotinus in capite libri primo ex Platonis nostri sententia, coelum moueri per orbem, quoniam intelligentiam imitetur, proximè quidem intelligentiam coelestis animae, altius insuper diuinae mentis intelligentiam. Haec enim primus circuitus est tum à bono retortus in bo num per ipsam boni lucem, rum ex intellectu in eundum intellectum per formas proprias reuolutus. Circuitus ergo, &in anima fit uirture mentis, &in coelo mentis imitatione peragitur. Sed in mente quidem &quauis intelligentia momento fit aeterno: in discursione uerò animae propria saltem particulari fit tempore: in coelo tandem non corpore tantum, sed loco etiam cogitur indigere, qualiscunque sit locus. Quaeritur autem qui duam edat eiusmodi motum? Non corpus ipsum coeli, corpus enim qua ratione corpus nihil agit. anima igitur motum ex se producit in corpus, neque tamen generis eiusdem est motus in anima simul &corpore. Nam &in corpore nostro spirituque per uoluptatem quidem sit dilatatio, contractio per dolorem ad quemdam animi motum, qui neque dilatatio, neque contractio in animo tanquam in diuino esse potest. Est autem anima scilicet secunda ex qua fit proximè motus, ita quasi continua corpori, ut ex ea, &corpore animal unum, scilicet coelum efficiatur.