Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1606
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Deum prouenit in coelo circuitus. YN secundo capite quaestiones circa superiora mouet &soluit. In prima quęstione notabis coelum quidem per omnia esse diffusum, corporaque omnia uel proprias coeli partes esse, uel partib. eius annexa, ideoque coeli tractu moueri. In quaestione secunda desiderabis omnem rationalem animam existere aliquid in se totum, nec esse uniuersae animae partem. Quod quidem praeci puè patet ex tribus: Primo quia nulla pars toti continua motu proprio reflectitur in seipsam: nulla rursus toti aequare se potest: nulla denique toti repugnat. Anima uerò rationalis in seipsam sui ipsius animaduersione conuertitur: ordinem uniuersi metitur, ipsumque transcendit ad causam uniuersi procedens: seipsam aliter saepe ducit, quàm trahat natura totius: siue surgat in melius, siue labatur in peius.