Latin
1606.9 to 1606.10
Ficino, Opera omnia 1606.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Sic &totus orbis per quaslibet sui partes quibuslibet fruitur sui sparij naturaeque partibus, &quaelibet sphaera minor pertotum undique connexum, toto superioris concauo assiduè fruitur, dum revolutione perpetua cunctas sui partes ad parres amplioris singulas adhibet: idque semper agit amore. Sic &liores orbes per omnes sui plagas quaslibet inferiorum plagas aspiciunt atque fouent. Sic tandem uariatis superne motu figuris, apud nos uariantur &formae, multiplicanturque fin gula, &per similes reuolutionum reditus similibus apud nos redeuntibus, cunctae rerum speciea conseruantur. Anima rationalis libro motu mouetur, irrationalis sequitun uniuersum. Item in uniuerso circunserentia desiderat centum, eoque fruitur per circuitum. Item ex circuitu animae mentisque circa