Latin
1608.1 to 1608.3
Ficino, Opera omnia 1608.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. circuitum infimè coelum denique circuit. Ertium libri caput hunc in modum superiora confirmat: Anima prima in mundo tanquam animali suo regnans, uitalem quidem uirtutem à centro, uelut corde per totum propagare uidetur, sensualem uerò motricemque à sphaeris superioribus, uelut à capite inchoans caeteris inde communicare, rationem exercere in se, mentem in mente diuina. Quod quidem mysterium ab Or pheo uidetur acceptum. Iam uerò quemadmodum sphaeram uidemus superiorem continere infe riorem atque mouere, sic animae mundanae substantia uitam corpori suo communicatam complectitur atque circunducit. Similiter uires in ipsa substantia, uires in hac uita conuoluunt. Est in ipsa substantia intellectus, ratio, imaginatio prima, quae sensus primus est &communis, &omnis: quae rationi coniuncta saepe nominatur opinio, sicut &ratio imaginationi coniuncta uicissim opinio nuncupatur. Hęc ratio, haec imaginatio suapte natura tales sunt, ut officia sua discurrendo tempore transigant, nisi mente corroboratae regantur, suos tamen quamuis momento circuitus agunt: sicut &radius uisualis, &quilibet momento fermè eodem foras emicat atque reflectitur. Ab hac igitur animae mundanae substantia, quae natura sua dignitate naturae separata est à corpore, non aliter mundanum corpus alitur atque ducitur, quam per uitam (ut diximus) inde corpori prorsus addictam, quę quidem uita à superiori substantia quantum substantia est, habet ut alat, moueatque alendo: Quantum uerò illa substantia est cognoscens, habet rursus ut imaginando cognoscat. In hac itaque uita officium geniturae, ita cum imaginatione concurrit, ut sese mutuò moueant. Sicut ad genitura parata est, sic prorsus imaginatur, sicut uicissim imaginatur, ita fit promptior ad gignendum. In no bis quidem uirtus eiusmodi neque pater superiori uirturi nostrę, eamque latet agendo, siquidem non tàm inde, quàm à mundi natura dependet, tum quia cum anima nostra primum descendit in corpus, corpus iam alia uita uiuit, tum quia haec uira corporis etiam si ab anima nostra dependeat, quum tamen euadat propria corpori: corpus uerò nostrum sit pars corporis uniuersi, merito, &ipsa uitam sequitur uniuersi.