Latin
1608.4 to 1608.6
Ficino, Opera omnia 1608.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
At uerò in mundi uita &natura comitatur imaginationem sibi coniunctam, atque uicissim, &uita haec cum uirtute simul utraque ex animae substantia prodit, &micat ex animae uiribus, atque inde mouetur. Sed quoniam uita haec singula genitura est, imaginatur &singula, atque ut ipsum uniuerso ordine ritèm queat imaginari, ducitur ab imaginatione priori rationaliter singula cogitante, utpote quae proxime fir rationi coniuncta, ratio uerò uniuersa uicissim contuetur &singula: Intellectus denique in uniuersis singula comprehendit. Quamobrem coeli motus in orbem sequitur suę uitae motum, quatenus eiusmodi uita à superiori uirtute substantiaque uelut ordine comprehenditur &retorquetur in orbem. Si quidem in qualibet sphaera corporea, quaecunque pars tori continua moueatur, secum trahit &totam, dum partes quidem anteriores motu propellit, &posteriores interea trahit. Itaque &sphęra nimirum superior motu suo uibrat inferiorem. Denique dum sicut animus noster lętatur, suoque modo mouetur opinione boni subitò corpus praesertim, spiritus suo etiam modo quamuis alio scilicet locali mouetur, sic &genitalis in mundo uita per imaginationem suam ab imaginatione recta superiore bono fruens, atque gestiens, &exultans corpus subito suum concitat ducitque tripudio. Imaginatio quoque superior tum è ratione directa in bonam, tum ipsa bono iam reperto congratulans exultatione mouetur, quumque circa bonum se uertere deside ret, ipsumque bonum sit ubique, nimirum choream agit ubique. Similiter agit &ratio ad bonum intel lectu directa, similiter intellectus bono proximè concitus. Sed quoniam bono proximus est, neque dum agit ad ipsum formali quopiam indiget medio, multoque minus medio temporali, idcirco dum mouetur, id est, agit circum bonum, dicitur &patitur conquiescere. In quo certè primus esse status existimatur, per quem consistit in primo: &idcirco quaecunque dum mouentur, stare simul dicuntur in motu, quod est orbe moueri, id muneris ab intellectu nacta censentur.