Latin
1609.10 to 1609.11
Ficino, Opera omnia 1609.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quanta certè mutatione in nostro quidem intuitu prouenit, dum nos mutuò, nunc ex alio situ conspicimus. Concessurus ta men uidetur propter uarios aspectus siderum, &si minus in illis, tamen in rebus naruralem aliquam uarietatem posse contingere, quod inquirimus in lib. de Vita. Denique quod uolunt ex cunctorum coelestium radiorum confusione formam uirtutemque in radijs ipsis simul iunctis effici nouam, eamque aliter &aliter differentem pro diuersitate temporum &locorum: quemadmodum ex diuersis simul liquoribus forma sit una, id Plotinus idcirco damnare uidetur, quod radij neque corpora sunt, sicut liquores, neque qualitates in corporibus, sicut naturę liquorum, sed actus quidam stellarum ui tales atque sensuales, ceu uisuales quidam radij ex stellis, uel ex Argi coelestis oculis emicantes, &conspicientes mirabiliter omnia, qui in nullo foris subiecto qualitatum more suscipiuntur: ideoque PPp neque inficiuntur, inde neque è priore habitu permutantur, neque igitur in communem cunctis for mam aliam commutantur, sicut neque &radij uisuales animalium multorum nocte uidentium, uel subiecto alicui redduntur proprij, uel multi in unam formam inuicem confunduntur.