Latin
1610.1 to 1610.4
Ficino, Opera omnia 1610.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quam uis Plotinus Astrologus hucusque non probet, probabit tamen fortè si dixerint ex radijs passim diffusis, &si nulli usquam subiecto proprijs, qualitates tamen iam proprias procreari, sicut ex lumine calor: easque in unam in subiecto redigi formam, atque sicut in commixtione liquorum tantò citius noua fit forma, quanto potentior est causa, quae commiscet: ita subitò ex communi radiorum concur su subiectis tribui qualitates, easque in unum conciliari, quia &causae ingentes sunt atque potentes, &motus efficacissimus atque celerrimus. Concedet quidem Plotinus qualitares in formam unam eiusmodi concurrentes, ab una quadam causa stabili prorsus &ubique uigente perduci, uirture uideli cet seminaria, quae uiget in mundi uita, ne uel fortuitò, uel instabiliter perueniatur ad unum. Radios autem aliter, uel aliter conflentes, aut materiam aliter aliterue afficere, aut agentem causam. id est, seminariam rationem ad effectum proprium prouocare. Neque posse tamen ex radiorum confluxu, qui alio momento semper est alius, nouam formam ex pluribus effici, quae certo indiget tempore, sed forsitan inchoari, talemque perfici, non qualis duntaxat est ille confluxus, sed qualis etiam praecedens materiae dispositio, ac denique qualem pro eiusmodi conditione decernit ratio seminalis, tum propriae, tum uniuersae natura. Denique quomodocunque res se habeat, de futuris difficile admodum iudicabitur. Nam si nobis occultum est, quid noui ex commixtione naturalium oriatur, quae quotidie pertractamus, multò nimirum occultius erit, quod nouae communionis, &formę radiorum iactu confletur. Profectò cum fatentur ex duorum coelestium radiorum coitu aliud, quàm ex unius tan tum radij iactu confici, fatentur &proculdubio ex quadam planetarum omnium copula aliud effici quàm è duobus iraque aliud longe diuersum ex omnium stellarum confluxu contingere. Sed quantò plures ad agendum causae confluunt, tantò iudicium difficilius, quia neque causae omnes compre henduntur, neque si comprehendantur, statim perpenditur quid noui praeterea conficiatur ex cunctis praesertim cum ad iudicandum non tantum coelestium, sed eriam elementalium causarum, rerumque contingentium confluentiam oporteat circumspicere, quod etiam Ptolemeus fatetur &praecipit.