Latin
1610.5 to 1610.7
Ficino, Opera omnia 1610.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ubi plus est caloris, ibi lumen est efficacius, &oculis admodum manifestius, ubi uerò humor abundat, lumen &minus est efficax, &albedinis instar, quasi spargens intuitum minus sese oculis offert. Interea meminisse te uolo, lumen &calorem in stellis humidioribus, etsi quantum ad stellam solam pertinet, nos minus afficiat, tamen paulatim deinceps afficere plurimum atque diutius, nisi fortè aliunde superuacuus affluat humor ab initio, siue frigus: tum quia non fiat in materia resolutio citò: tum maximè quia cum haec stella eiusdem fer me temperationis sit, atque sphaera qua regitur unà cum propria sui dote contrahit ad nos abundantius sphaerae totius influxum. Atque ita quantum caeterae propria sunt uirtute potentes, tantum hae praepotentes uirtute communi: maximè uerò stellae, quae in sphaeris sunt amplioribus. Semper enim circus amplior tanquam continens, &ducens praestantior est, uirtutemque suę stellae mirabilem inse rit, sed occultam. Sed ut ad Plotinum regrediamur: Mars quidem non nocet caloris acumine, sed humidiorem materiam temperat: Neque etiam Saturnus est noxius, sed quoniam remotissimus est, idcirco influxus eius, quasi peregrinus nobis cum non facilè congruit, praesertim iuuenibus, nisi uel caeteris luminibus ritè commisceatur, uel ipse insidere sedens humano, in quo uel habeat domicilium. uel exaltetur, quodammodo sit operis author: Neque Mercurius fit aliquando malus, sed cum sit medius omnium, facilè omnibus sit persimilis. Denique sicut in animali singula membra quamuis qualitate diuersa, &inuicem, &toti conducunt ad bonum, sic in coelo, quod communi etiam uita uiuit, Sol quasi cordis obtinet locum: Mars uerò fellis: Iupiter iecoris: Venus &Luna membrorum (ut ita dixerimi genitalium: Mercurius linguae uultusque: Saturnus capitis atque splenis, &stomachi: Stellae fixae uicem referunt oculorum, &quae diuersa uidentur conferunt ad temperiem. Dixi equidem uniuersum uita quadam communi uigere, per quam omnia mundi membra uicissim passione communicant. id est, ab alio in aliud facilè transfertur influxus, &occultus passim excitatur sensus. &incitatur affectus. Quando uerò communem dico uitam, unà cum Plotino irrationalem intelligo uitam, ab anima mundi uniuerso tributam: in cuius communione in omnibus quaedam actionis &passionis consensio nascitur.