Latin
1610.8 to 1610.9
Ficino, Opera omnia 1610.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed huic uitae non confusas, sed coniunctas esse uolumus, similes quoque stellarum, &daemonum, hominumque uitas: quasi uarias membrorum uitas cum com muni totius animalis uita penitus conspirantes, ut non mirum sit haec inuicem per proportionem quandam fieri signa, id est, ex alijs mundani animalis membris simili proportione, qua in nobis in dicia nonnulla praeberi ad aliorum iudicandos effectus. Indicia quinque, quòd stellae non omnia faciant. –Aput sextum indicijs quinque confirmat, stellas non omnia facere. Primum constat sanè tum dignitate naturae, tum sublimitate loci, tum amplitudine potestatis quamlibet uellarum uel minimè bonam, uiro uel optimo meliorem prorsus existimandam. Quamobrem scelera, quae uir optimus non patraret, stellae minimè perpetrant, praesertim quia coelestia omnia uiua diuini artificis sunt instrumenta. Quod &asserit Ptolemaeus, &ratio docet: tum quia per illa hic singula tam artifciosa ratione formantur, ut ars quidem omnis haec pro uiribus imitetur, sed nulla unquam assequi possit: tum quia coelestia quamuis tanta potestate praedita sint, nunquam tamen liberius peruagari uidentur, sed instrumentorum conditione certo quodam tractu ac limite ad pręscriptum directa finem ducuntur per eadem semper, &similiter reducuntur.