Latin
1610.9 to 1610.10
Ficino, Opera omnia 1610.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque solas corporum qualitates afferre, ultra uerò nequaquam Sed neque etiam omnes corporum qualitates: Sicut enim in arte forma operis artificiosa, &si fieri uidetur per instrumentum, efficitur tamen artificiosae intelligentiae forma, quam solam &imitatur, sic &formae rerum naturalium plusquam artificiosa ratione dispositae, non tàm coelesti um corporum, uel mole, uel qualitates, quàm annorum coelestium notiones imitantur atque sequuntur. Iam uero nec calor in animali cibum redigit in uitae formam, quantum calor est, cuius officium est dissoluere, sed quantum ductus à uita, neque calor humorque in mundo, uel alia qualitas certo quodam ordine opus ad finem peragunt electissimum, quatenus uel suapte natura, uel coelestis molis trahuntur impulsu, sed quatenus ab ipsa motorum coelestium ratione in se, &inter se temperantur, &ad praescriptum finem commodè diriguntur.