Latin
1610.5 to 1610.8
Ficino, Opera omnia 1610.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo coelestia significendetiam quae non faciunt, coelestia sunt animata. Multa sunt, quae non posII. Cap. sunt coelestibus corporibus motibusque fieri. VN secundo capite tractat à coelestibus non omnia fieri, siue enim inanimata sunt non facere quae ad animam propriè pertinent, siue sint animata, diuina uidelicet anima, non facere mala. Esse quidem animata coelestia auctores nobis Astronomiae concedunt: pręsertim Ptolemaeus &Albuma sar, atque Zaëles. Quod &Hali confirmat deridens illos ex sententia Prolemaei, qui diffidunt coelestia uiuere, propterea quod non more animalium nostrorum uagabunda pererrent. Ait enim unà cum Ptolemaeo, animalia coelestia optimum tenorem motus, semel electum perpetuò conseruare. Similiter Aratus atque Mallius arbitrantur. Intelligebant arbitror illa, si modo in animam agant, non posse in illam agere, nisi per animam, &eam sanè superiorem. Rursus si per illa nobis significentur, aliqua quae ad causam corpoream referri non possunt, non aliter id fieri posse, nisi in coelestibus animis descripta sit rerum series futurarum, quam nobis quandoque stellarum quasi oculorum nu tibus explicet. Quam Plotinus explicationem, siquando fiat, in multis etiam fieri opinatur: quorum non stellae, sed nos nostrique causa futuri sumus. Neque uerò ubi signa sunt, continuò sunt &causae, sicut neque propitius paterni oculi nutus in filium, beneficijque causa est futuri, sed signum. Sic ergo quando per Mercurium certo modo potum Astrologi natum sapientem fore praedicunt, corpus ipsum planetae, non est causa sapientiae. Quod enim non facit animum, neque rursus sapien tiam efficit animi propriam, sed &uelut in causa simul, atque signum uobis indicat, corpus nascentis fore obsequium sapientiae temperatum. Et tanquam signum portendit animum (ut Platonicè loquar) in corpus eo tempore descendentem, familiarem esse Mercurialis animi atque numi nis, &Mercuriali quodam uel simili daemone gubernari. Porphyrius quidem ait: Qualem quis dae monem nactus fuerit, cogniturum, si figuram suae generationis agnouerit, &quis in ea dominator extiterit. Qui uerò praecipuus sit dominus in figura, &si nonnulli cognituros se profitentur: Porphyrius tamen in quęstionib. ad Anebonem Cheremonis Astronomorumque aliorum testimonio esse dicit incertum Si quis uerò negent corpora coelestia uiuere, fateri cogentur corporeas eorum naturas non aliter aliquid apud nos efficere, quam elementalium corporum ministerio.