Latin
1614.5 to 1614.7
Ficino, Opera omnia 1614.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Proprias uerò singulorum conditiones in singulorum naturis imaginationibusque oportet inspicere: Itaque &inde simul &hinc indies eiusmodi aucupari praesagia (ut Origeni Porphyrioque credamus, non hominum est, sed dęmonum: daemonum inquam sagaciorum. Nam plerosque circa haec daemones con iectura saepe falli putant, nobisque mentiri. Quibus ergo de rebus è coelo nobis significatio fiat, Astrologi ueteres dubitarunt. Itaque Albumasar ubi de iudicijs agit, nonnullos inquit Astrologos arbitrari, Planeras de rebus tantum uniuersalibus signa praebere, scilicet de elementis rerumque naturalium speciebus. At uero de singulis &singulorum partibus atque actibus scilicet moueri, quiescere, similiaque nihil penitus demonstrare: Alios autem putare stellas ostendere tantum, quae necessaria sunt scilicet, ignem quidem calidum esse, aquam uerò frigidam, non tamen quae sint contingentia, scilicet homo loquitur aut tacet: Alios denique opinari Planetas portendere tantum mutationes temporum, &quatenus per eas corporibus accidat. Addit Albumasar omnes posteriores Astrologos sequi ueteres: nec ulla ueterum dicta intentioni huic scilicet iudicandi conducere, quoniam dicerent impossibile fore sapientibus etiam Astronomis quicquam de iudiciorum scientia inuenire. In his Albumasar fatetur iudiciorum causas regulasque nondum inuentas, qui &Ptolemaeo fuit longè posterior, &in iudicijs ipse nullam affert in medium rationem, sed pueriles tantum similitudines. Ptolemaeus quoque in librum de Iudicijs exiguum quid ueritatis esse in iudicijs innuit dicens: Et si contingat praedictionem maiori ex parte nos fallere, tamen operae precium fuerit haec subtiliter indagare, propterea quod ueri aliquid inest. De quinque aspectibus planetarum, &quo modo in his errant Astrologi. &in coelestium