Latin
1614.1 to 1614.4
Ficino, Opera omnia 1614.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Fabricabis ergo quispiam Piscis imaginem in argento cum fuerit Luna sub Piscibus ascendentibus, capturus Pisces ad uotum, confisus uidelicet falla figura Piscium in coelo fictaque natura. Sed ut ad Plotinum tandem regrediamur: coelestia quidem corpora uult anima duci, animam uerò uiuere prorsus intellectu diuino, neque affectum ad inferiora ullum habere: quandoquidem neque corpora quidem illa rebus inferioribus, uel indigent, uel turbantur, neque igitur, uel dolore, uel noua unquam laetitia tangi, neque odio malefacere cuiquam, neque simpliciter malefacere, neque electione significare nobis, si qua significent: sed fortè ad illorum coream seipsa contentam significationem nobis aliquando consequi. Si enim aues nobis natura locoque propinquiores nulla nobis electione significant, si fortè aliquid est in augurio ueri: sed ad earum uolatum atque garritum agentem sua, interim significatio nostra contingit: multò minus astra portendere nostra deliberant. Profectò ni frustra augurium uani docuêmre parentes cultu duntaxat daemonum, au spicia, auguria, aruspicia exta constabant. Daemones enim aëris caliginosi rectores, quondam cultores suos hac, uel diuinatione, uel fallacia potius detinebant. Verùm si qua ad siderum motus futurorum coniectura contingit, ubi nam sunt praescripta futura, ad quorum praescriptionem talis, aut talis consequatur, uel comitetur constitutio coeli? Profectò praescripta sunt in coelestibus animis, coelestem, id est, suam mouentibus faciem, uultibusque suis aliter atque aliter indicantibus cogitata, sed in eorum mentibus notae sunt aeternae, non eorum tantum, quae ipsi uel per se. uel per coelestia facturi sunt: sed eorum eriam, quae causae quoque elementales consequentur, facturae sunt suapte natura, atque eorum insuper, quae rationales animae animorum germanae coelestium communi, uel natura, uel sorte, uel consilio sunt acturae. Communi inquam, quia non sunt haec in illis pro inferiorum conditione designata per singula &usque ad minimum distributa: sed pro communi illorum prouidentia disposita summatim per capita rerum, quae deinceps per proprias inferiorum naturas, affectus, occasiones, consilia, diuiduntur ulterius &in qualitatem quodammodo aliam deducuntur. Quamobrem singula pror sus inde pro comperto sciri non possunt, sed plurimum communia quędam, quod &asserit Ptolemęus.