Latin
1615.1 to 1615.4
Ficino, Opera omnia 1615.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod tamen per septimum praenunciant longè ab ascendente remotum. Sed quid nam Occidenti cum Oriente coniugij? Quoniam inquiunt, è regione utrinque radij coniunguntur. Sit ita sanè. Verùm cur etiam per septimam hanc domum inimicos signifi cat manifestos? Planetas, aiunt, ascendenti propinquiores, iuuenilem aetatem regere, remotiores uerò senilem. Sanè nimium pueriliter: quasi localis hic transitus uelut corea ludentium repentè per actus efficiat, ut hi quidem dominentur prius, illi uerò differant, &tunc demum agant, quando iam sunt à priori habitu remotissimi. Dicant praeterea quandoquidem similitudini student, cur nam duodeci ma plaga in quam ad lucem peruenit ascendens, significet carcerem, &occulta potius quàm secunda, ex qua uelut è tenebris est emergendum? In omnibus denique similiter ita delirant, coguntque caeteros uel credentes illis, uel cum eis diutius disputantes, fermè similiter delirare, quod Albumasar uel inuitus ostendit. Vbi enim causas, cur ita duodecim domus unà cum officijs suis distribuantur, assignare contendit, ait inter se Astrologos dissidere, &alios longè aliter designare, tum uerò in rationibus assi gnandis, quibus talia signa talium Planetarum domicilia sint, inter se longè dissentiunt, aliter enim anti qui, aliter Prolemaeus, aliter Aimon, aliter Hermes, assignat quia uidelicet figmenta sunt potius quam rationes. Albumasar louem tradit significare diuitias, Mercurium sapientiam. Quoniam uerò harum rerum cupiditates oppositae sunt, ideo ambas louis Mercurijque domus oppositas esse, scilicet Virgini Pisces, Geminis Sagittarium. O Albumasar, si ita distribuere placet, cur non etiam Veneris domos atque Mercurij inter se opponis? quum libido Venerea Mercurialisque contemplatio multo magis opponantur, quam quae diximus sed inuicem consonantes esse fateris, Libram Geminis, Virgini Taurum. Item cum louialis aequitas &uiolentia Martialis maximè inuicem aduersentur, cur non &horum sedes pu gnare concedis? sed omnino congruere Arietem Sagittario, Piscibus Scorpionem?