Latin
1615.5 to 1615.8
Ficino, Opera omnia 1615.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde ubi alias terrae plagas alijs signis adscribunt, incerta opinione feruntur. Non.n inta distribuunt, quia signum ad perpendiculum super talem transeat regionem, quia si ita sit, Cancer nihil in Europa significabit, quippe cum tota existat ultra Cancrum, uergens ad Aquilonem, neque etiam ob aliquam concordem proprietatem. Virgo. n. signum esse frigidum aiunt, praeesse tamen Hispaniae iudicant calidae regioni. Simili quadam temeritate membris signa praeficiunt, nam &calida frigidis saepe praeponunt, &fri gida calidis. Coniungunt quoque Planetis eisdem significata inter se nimium repugnantia. Saturnum unius Dei cultum &uoracitatem significare uolunt: louem pietatem, &coitus intemperantiam: Mer curium sapientiam &oracula Prophetarum, atque insuper oblectamenta superflua. Mitto quamplu rima temeritate simili diuulgata: ut puta Saturnum pluuiam designare, quem tamen siccum esse fatentur. Item masculinum cognominant, quem aiunt esse frigidum. Denique portendere tarditatem, ui delicet, quoniam ipse sit tardus, qui certè est pro longitudine spacij uelocissimus. Quid uerò quod caput Draconis somniant atque caudam? Hęc. n. solum imaginaria sunt. Caput quidem cogitatur linea quaedam imaginaria in animo nostro relicta, ex motu Lunae à Meridie in Aquilonem: quod quidem fingi potest in quolibet Zodiaci gradu. Et ubi nunc caput fingitur ibi aliquando fingentur &caudę. Quid nam imaginaria illa poterit linea? Cum inde Luna discesserit, cur cauda mala potius est quàm caput? Cur cauda est frigida atque foeminina, cum aquilonaris plaga sit meridiana frigidior: Atque ita caput in quo Luna declinat ad Aquilonem, frigidum potius debeat esse, quam calidum: cauda uerò contrà. Appellant Planetam retrogradum, quando in inferiori sui epicicli parte ad Occidentem uergit: directum uerò. quando in superiori epicicli parte pergit ad Orientem. Ex hac similitudine somniant rerardari negocia hominum, atque rursus accelerari, quasi non aequè naturalis sit motus uterque Planetis. Proinde dicere solent: quia Taurus aut Leo tales in se uires habent, ideo qui sub his nascuntur sideribus, naturam similem sortiuntur. Tametsi haec animalia falso finguntur in coelo: neque ibi eiusmodi figura, uel natura similis est atque in nostris Tauris &Leonibus. Taurum antiqui inter sidera collocarunt in louis honorem: quia in bouem sit fabulosè conuersus Leonem Hercules occidit ingentem: eum (ut fertur) inter signa constituerunt.