Latin
1618.1 to 1618.4
Ficino, Opera omnia 1618.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem non esse durum ex eo confirmari uidetur, quòd inter Physicos &Astronomos in eo duritiem asserentes, ubi de circulis, centris, distantijs, motibus disputant, multiplex &insolubilis oritur controuersia Physici quidem Astronomos criminantur, quòd impossibilia fingant: Astronomi physicos, quòd rationes de his nequeant assignare. Mitto quomodo Theologi corpora gloriosa coelis inserant, nisi cesserint. Mitto uehicula apud ueteres animarum. Facilitatem uerò cedendi subito coniunctam reditu, ubi nulla naturalis substantiae, uel qualitatis, uel ordinis inde permutatio sequitur, malam appellare non decet. Sed ad alias coelestium qualitates iam redeamus. Et si nihil est, ibi frigidum aut siccum, stellam tamen quae calefacit minus, frigidam appellamus: forsan &quia dum illa meatus nostros radijs tepentibus aperit facilius ingreditur terrena frigiditas. Siccam quoque stellam quae humefacit minus, possumus nuncupare: fortè &quoniam humectando parum, saepe pabulum suggerit igni, inde materiam feruentius siccaturo. Calefaciunt autem omnes ubique stellae, non motu tan tum, sed etiam ipsa natura, natura praecipuè luminis. Quod probat &Auicenna dicens: Vbi plus est luminis, etiam plus esse caloris. Hinc Hippocrates ait: Aërem nocturnum stellarum luminibus subtiliorem fieri, &calidum aliquantum, generationique &uitae accommodatum. Aristoteles etiam ubi de partibus animalium disputat, ait: noctes in plenilunio esse calidiores pronter Lunae lumen. Luna quidem minimè calida est, humida multum. Quae si ideo duntaxat dicatur non calefacere, quia tardius quàm Sol moueatur, deberet forsan tarditatem motus cum propinquitate ad nos quodammodo compensare, ideoque quodammodo sicut Sol, calefacere motu. Item si stellae fixae quamuis uelocissimè moueantur, tamen dicantur non calefacere motu, quia maximè distent, deberent forsan distantiam cum motu celerrimo compensare, &id circo similiter calefacere. Verùm si motus ipse simpliciter causa sit caloris, nec motus ullus calorem extinguet &flammam, ac saltem uelocior qui dam uehementioris, tardior uerò tepidioris erit origo. Rursum si non motus ipse simpliciter calorem gignit, sed certa uelocitas, primò quidem reuera non uideo, quid nam distantia ualeat uel propinquitas, dummodo motus ipse sit uelox, deinde hic satis patet caloris effectum in aliam praeter motum causam referendum, &meritò, quoniam motus siue sit uoluntatis, exigit ante se imaginationis formam atque naturae, siue sit naturalis inclinationis, naturae formam exigit pręcedentem.